라틴어 문장 검색

Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:1)
Contra adstringunt panis ex siligine, vel ex simila;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 1:1)
qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
haec omnes veterum revocavit adorea lauros;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:202)
3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:2)
Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:1)
Id porro genus est siliginis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:4)
Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:1)
Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 4:1)
Triticum autem sicco loco melius coalescit, adoreum minus infestatur umore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 4:2)
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:1)
Magis apte tamen in eius modi agris adoreum quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 5:3)
adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:2)
quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:4)
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION